Hoc in loco lux lucens nova
Tenebrae nunc evanescuntur
Vide nostrorum metus somniaque
Lati tibi hoc aprico die.
Congrega nos, perditi et relicti
Congrega nos, caeci claudique
Voca nos et exsuscitabimur
Nomen sonatus tunc oriemur.
Juvenes quorum vitae occultae
Et senes qui quaeritamus te
Cantabamur per cunctam historiam
Et luci mundi vocati sumus.
Congrega nos, divites superbi
Congrega nos, qui contumaces
Da nobis cor humile miteque
Ut carmen audacter ingrediamur.
Hic vinum accepimus et aquam
Hic accepimus panem vitae
Vocabis filios filiasque
Vocati denuo sal terrae esse.
Dona vinum miserationis
Dona nobis panem quod es tu
Nutri bene et doce nos facere
Vitas sanctas atque corda vera.
Neque domi nec aliquo caelo
Spatium lucis longe annuae
Hoc in loco, lux radiens nova
Hodie regnum, nunc jam dies.
Congrega nos, et tene in saeculum
Congrega nos, et tui nos fac
Congrega nos, omne nationem
Ignis amoris in visceribus.
... Continue Reading this Article